monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 52, 16
Nunquam petentes, raro accipiamus rogati. Beatius enim est magis dare quam accipere . Nescio quo enim modo etiam ipse qui deprecatur, ut tribuat, cum acceperis, viliorem te iudicat, et mirum in modum si eum rogantem contempseris, plus te posterius veneratur. Praedicator continentiae , nuptias ne conciliet. Qui Apostolum legit, dicentem, Superest, ut qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant ; cur virginem cogit ut nubat? qui de monogamia Sacerdos est, quare viduam hortatur ut digama sit? Procuratores et dispensatores domorum alienarum atque villarum, quomodo possunt esse Clerici, qui proprias iubentur contemnere facultates? AMICO QUIPPIAM rapere, furtum est: Ecclesiam fraudare, sacrilegium est. Accepisse quod pauperibus erogandum est, et esurientibus plurimis, vel cautum esse velle, vel timidum; aut quod apertissimi sceleris est, aliquid inde subtrahere, omnium praedonum crudelitatem superat. Ego fame torqueor, et tu iudicas quantum ventri meo satis sit? Aut divide statim quod acceperis, aut si timidus dispensator es, dimitte largitorem, ut sua ipse distribuat. NOLO SUB occasione mea sacculus tuus plenus sit. Nemo me melius, mea servare potest. Optimus dispensator est qui sibi nihil reservat.